Psalmi - 90

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

1 Precatio. Moysis viri Dei.
Domine, refugium factus es nobis
a generatione in generationem.
2Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,
a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
3Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: “ Revertimini, filii hominum ”.
4Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quae praeteriit,
et custodia in nocte.
5Auferes eos, somnium erunt:
6mane sicut herba succrescens,
mane floret et crescit,
vespere decidit et arescit.
7Quia defecimus in ira tua
et in furore tuo turbati sumus.
8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo,
occulta nostra in illuminatione vultus tui.
9Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua,
consumpsimus ut suspirium annos nostros.
10Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni
aut in valentibus octoginta anni,
et maior pars eorum labor et dolor,
quoniam cito transeunt, et avolamus.
11Quis novit potestatem irae tuae
et secundum timorem tuum indignationem tuam?
12Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
13Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
14Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
15Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti,
pro annis, quibus vidimus mala.
16Appareat servis tuis opus tuum,
et decor tuus filiis eorum.
17Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos
et opus manuum nostrarum confirma.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc