1ALLELUIA. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae. 2Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam. 3Circumdederunt me funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni 4et nomen Domini invocabam: “ O Domine, libera animam meam ”. 5Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur. 6Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet. 7Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; 8quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. 9Ambulabo coram Domino in regione vivorum. - 10Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego humiliatus sum nimis ”. 11Ego dixi in trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”. 12Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? 13Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. 14Vota mea Domino reddam coram omni populo eius. 15Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. 16O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea: 17tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. 18Vota mea Domino reddam coram omni populo eius 19in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc