1 Magistro chori. Maskil. David, 2postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ". 3Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate? 4Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum. 5Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem. 6Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa. 7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium. 8Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt: 9“ Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis ”. 10Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. 11Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc