Psalmi - 11

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

1 Magistro chori. David.
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae:
“ Transmigra in montem sicut passer!
2Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum,
paraverunt sagittas suas super nervum,
ut sagittent in obscuro rectos corde.
3Quando fundamenta evertuntur,
iustus quid faciat? ”.
4Dominus in templo sancto suo,
Dominus, in caelo sedes eius.
Oculi eius in pauperem respiciunt,
palpebrae eius interrogant filios hominum.
5Dominus interrogat iustum et impium;
qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
6Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur;
et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit,
recti videbunt vultum eius.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc