Psalmi - 3

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

1 Psalmus. David, cum fugit a filio suo Absalom.
2Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me,
3multi dicunt animae meae:
“ Non est salus ipsi in Deo ”.
4Tu autem, Domine, protector meus es,
gloria mea et exaltans caput meum.
5Voce mea ad Dominum clamavi,
et exaudivit me de monte sancto suo.
6Ego obdormivi et soporatus sum,
exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7Non timebo milia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;
8quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi,
dentes peccatorum contrivisti.
9Domini est salus,
et super populum tuum benedictio tua.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc