1ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem. 2Aedificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis congregabit. 3Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum; 4qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat. 5Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus. 6Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. 7Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara. 8Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. 9Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum. 10Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei. 11Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius. 12Lauda, Ierusalem, Dominum; collauda Deum tuum, Sion. 13Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. 14Qui ponit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te. 15Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit verbum eius. 16Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit. 17Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit? 18Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae. 19Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. 20Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc