1Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum. 2Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, substructura elata parietis templi. 3In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius. 4Qui curavit gentem suam a latrone et firmavit eam ab obsidione. 5Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti! 6Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi 7et quasi sol refulgens super templum Dei. 8Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; 9quasi ignis effulgens et tus ardens in igne, 10quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso, 11quasi oliva pullulans fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationemmagnificentiae. 12In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii 13et acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano, 14sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii Aaron in gloria sua. 15Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in ara, ordinans oblationem Omnipotentis. 16Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae; 17effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi. 18Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo. 19Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso. 20Et laudaverunt psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis plenus. 21Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt. 22Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis suis et in nomine ipsius gloriari; 23et iteraverunt adorationem suam, ut acciperent benedictionem Altissimi. 24Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. 25Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos; 26credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris. 27Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est quidem gens: 28qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis. 29Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo. 30Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. 31Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc