1Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. 2Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. 3Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. 4Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, 5quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. 6Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce. 7Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis. 8Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. 9Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam. 10Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. 11Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est? 12Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? 13Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. 14Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis! 15Vae dissolutis corde, qui non credunt, et ideo non protegentur! 16Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas! 17Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus? 18Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius. 19Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. 20Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. 21Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius 22dicentes: “ Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum; 23secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius ”. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc