1Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David. 2Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel. 3Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium. 4In iuventute sua numquid non occidit gigantem et abstulit opprobrium de gente? 5In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath. 6Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae. 7Sic de decem milibus glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae. 8Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum. 9In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae; 10de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum, qui fecit illum. 11Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos. 12Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium. 13Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel. 14Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum habitavit in securitate. 15Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum.Quemadmodum eruditus es in iuventute tua 16et impletus es quasi flumensapientia! Terram retexit anima tua, 17et replesti eam in comparationibus aenigmatum. Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. 18In cantilenis et proverbiis et comparationibus et interpretationibus te miratae sunt terrae. 19In nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel, 20collegisti quasi orichalcum aurum et ut plumbum cumulasti argentum. 21Sed reclinasti femora tua mulieribus, subiugatus es in corpore tuo. 22Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua, 23ut fieret imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet imperium infidele. 24Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet. 25Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem. 26Et finem habuit Salomon cum patribus suis 27et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam 28et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo. 29Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde, 30ita ut expelleret illos a terra sua. 31Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc