1Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum; 2et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute. 3Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. 4Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium. 5Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos. 6Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis. 7Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum 8et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius. 9Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos. 10Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. 11Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “ Attendite ab omni iniquo ”. 12Et mandavit illis unicuique de proximo suo. 13Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius. 14In unamquamque gentem praeposuit rectorem, 15et pars Dei Israel factus est. 16Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. 17Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei. 18Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. 19Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet. 20Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis. 21Convertere ad Dominum et relinque peccata tua; 22precare ante faciem Domini et minue offendicula. 23Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem. 24Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. 25Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo? 26Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio. 27Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius. 28Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! 29Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis. 30Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur. 31Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc