1et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas: 2de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium, 3de ratione sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum, 4de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, 5de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare. 6Super mulierem nequam bonum est signum; 7ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. 8De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum. 9Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; 10ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur. 11Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi. 12Omni homini ne det speciem et in medio mulierum non commoretur; 13de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris. 14Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. 15Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium. 16Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. 17Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. 18Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit. 19Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. 20Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. 21Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur 22neque minuitur et non eget alicuius consilio. 23Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu! 24Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei; 25omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. 26Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius? GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc