1Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii; 2in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini. 3Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis; 4et gubernavit ad Dominum cor suum et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. 5Praeter David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt; 6nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem Dei; 7dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti; 8incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae. 9Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare. 10Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit illi in curru cherubim. 11Nam et commemoratus est inimicorum in imbre et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias. 12Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis. 13Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu; 14sic et Iesua filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam. 15Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras. 16Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse assumptus est a terra. 17Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis; 18et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt. 19Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc