Psalmi - 91

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

1Psalmus cantici, in die sabbati. 2Bonum est confiteri Domino,
et psallere nomini tuo, Altissime :
3ad annuntiandum mane misericordiam tuam,
et veritatem tuam per noctem,
4in decachordo, psalterio ;
cum cantico, in cithara.
5Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;
et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6Quam magnificata sunt opera tua, Domine !
nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7Vir insipiens non cognoscet,
et stultus non intelliget hæc.
8Cum exorti fuerint peccatores sicut f?num,
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,
ut intereant in sæculum sæculi :
9tu autem Altissimus in æternum, Domine.
10Quoniam ecce inimici tui, Domine,
quoniam ecce inimici tui peribunt ;
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,
et senectus mea in misericordia uberi.
12Et despexit oculus meus inimicos meos,
et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13Justus ut palma florebit ;
sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14Plantati in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri florebunt.
15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,
et bene patientes erunt :
16ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,
et non est iniquitas in eo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc