1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. 2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me. 3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 4Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo. 5In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro. 6Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 8pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes. 9Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua : 10tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo. 12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi : 13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc