1“ Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo 2et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, 3et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, 4da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, 5quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. 6Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. 7Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum; 8dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. 9Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. 10Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. 11Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. 12Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. 13Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? 14Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae: 15corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. 16Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit? 17Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? 18Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt ”. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc