1Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo 2et dedit illi virtutem continendi omnia. 3Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, in furoribus fraternae caedis deperiit; 4propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans. 5Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent, scivit iustum et conservavit sine querela Deo et super filii viscera fortem custodivit. 6Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim; 7cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. 8Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent. 9Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit. 10Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. 11In avaritia circumvenientium illum affuit illi et honestum fecit illum. 12Custodivit illum ab inimicis et ab insidiantibus tutavit illum; et post certamen forte bravium dedit illi, ut sciret quoniam omnium potentior est pietas. 13Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum; 14descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. 15Haec populum sanctum et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant. 16Intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. 17Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem. 18Transtulit illos per mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam 19inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos. 20Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, 21quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc