Isaiæ - 35

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

1Lætabitur deserta et invia,
et exsultabit solitudo,
et florebit quasi lilium.
2Germinans germinabit, et exsultabit
lætabunda et laudans :
gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron ;
ipsi videbunt gloriam Domini,
et decorem Dei nostri.
3Confortate manus dissolutas,
et genua debilia roborate.
4Dicite pusillanimis :
Confortamini, et nolite timere :
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;
Deus ipse veniet, et salvabit vos.
5Tunc aperientur oculi cæcorum,
et aures surdorum patebunt ;
6tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorum :
quia scissæ sunt in deserto aquæ,
et torrentes in solitudine ;
7et quæ erat arida, erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum.
In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et junci.
8Et erit ibi semita et via,
et via sancta vocabitur :
non transibit per eam pollutus,
et hæc erit vobis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.
9Non erit ibi leo,
et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi ;
et ambulabunt qui liberati fuerint.
10Et redempti a Domino convertentur,
et venient in Sion cum laude,
et lætitia sempiterna super caput eorum :
gaudium et lætitiam obtinebunt,
et fugiet dolor et gemitus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc