Isaiæ - 32

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

1Ecce in justitia regnabit rex,
et principes in judicio præerunt.
2Et erit vir sicut qui absconditur a vento,
et celat se a tempestate ;
sicut rivi aquarum in siti,
et umbra petræ prominentis in terra deserta.
3Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt.
4Et cor stultorum intelliget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,
neque fraudulentus appellabitur major ;
6stultus enim fatua loquetur,
et cor ejus faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem,
et loquatur ad Dominum fraudulenter,
et vacuam faciat animam esurientis,
et potum sitienti auferat.
7Fraudulenti vasa pessima sunt ;
ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii,
cum loqueretur pauper judicium.
8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,
et ipse super duces stabit.

9Mulieres opulentæ, surgite,
et audite vocem meam ;
filiæ confidentes,
percipite auribus eloquium meum.
10Post dies enim et annum,
vos conturbabimini confidentes ;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.
11Obstupescite, opulentæ ;
conturbamini, confidentes :
exuite vos et confundimini ;
accingite lumbos vestros.
12Super ubera plangite,
super regione desiderabili,
super vinea fertili.
13Super humum populi mei
spinæ et vepres ascendent :
quanto magis super omnes domos gaudii
civitatis exultantis !
14Domus enim dimissa est,
multitudo urbis relicta est,
tenebræ et palpatio
factæ sunt super speluncas usque in æternum ;
gaudium onagrorum,
pascua gregum.
15Donec effundatur super nos
spiritus de excelso,
et erit desertum in carmel,
et carmel in saltum reputabitur.
16Et habitabit in solitudine judicium,
et justitia in carmel sedebit.
17Et erit opus justitiæ pax,
et cultus justitiæ silentium,
et securitas usque in sempiternum.
18Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,
et in tabernaculis fiduciæ,
et in requie opulenta.
19Grando autem in descensione saltus,
et humilitate humiliabitur civitas.
20Beati qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc