1“ Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; 2maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. 3Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur. 4Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos. 5Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. 6Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. 7Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo. 8Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. 9Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei. 10Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. 11Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. 12Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. 13Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt. 14Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet. 15Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”. 16Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine? 17Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. 18Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae. 19Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc