Osee - 12

1234567891011121314

1Circumdedit me in fraude Ephraim,
et in dolo domus Israel;
C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo
et cum Sancto fidelis ” C.
2Ephraim pascit ventum
et sequitur aestum;
tota die mendacium et violentiam multiplicat
et foedus cum Assyriis init
et oleum in Aegyptum fert.
3Iudicium ergo Domini cum Iuda,
et visitatio super Iacob;
iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
4In utero supplantavit fratrem suum
et in robore suo luctatus est cum Deo.
5Et luctatus est cum angelo et praevaluit;
flevit et deprecatus est eum.
In Bethel invenit eum
et ibi locutus est nobiscum
6Dominus, Deus exercituum:
Dominus memoriale eius.
7“ Et tu ad Deum tuum converteris;
caritatem et iudicium custodi
et spera in Deo tuo semper ”.
8Chanaan, in manu eius statera dolosa,
fraudem diligit.
9Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum,
inveni opes mihi,
omnes labores mei non invenient mihi
iniquitatem, quam peccavi ”. 10“ Ego autem Dominus, Deus tuus
ex terra Aegypti;
adhuc sedere te faciam in tabernaculis,
sicut in diebus conventus. 11Et loquar ad prophetas
et ego visionem multiplicabo
et in manu prophetarum proponam similitudines ”. 12Si Galaad iniquitas fuerat,
prorsus inanes facti sunt;
in Galgala bobus immolantes,
etiam altaria eorum erunt quasi acervi
super sulcos agri. 13Fugit Iacob in regionem Aram;
et servivit Israel pro uxore
et pro uxore custos fuit. 14Per prophetam autem eduxit Dominus
Israel de Aegypto,
et per prophetam custoditus est. 15Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime,
sed sanguinem eius super eum relinquet
et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc