Ioannes - 9

123456789101112131415161718192021

1Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. 2Et interro gaverunteum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, utcaecus nasceretur? ”. 3Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parenteseius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4Nos oportet operari opera eius,qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. 5Quamdiuin mundo sum, lux sum mundi ”. 6Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecitlutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius 7et dixit ei: “ Vade, lavain natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit etvenit videns. 8Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat,dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”; 9alii dicebant:“ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Illedicebat: “ Ego sum! ”. 10Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti suntoculi tibi? ”. 11Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit etunxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo etlavi et vidi ”. 12Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
13Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. 14Erat autem sabbatum, in quadie lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15Iterum ergo interrogabant eteum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit superoculos meos, et lavi et video ”. 16Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant:“ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis. 17Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”. 18Non crediderunt ergo Iudaei deillo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, quividerat. 19Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vosdicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”. 20Responderuntergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quiacaecus natus est. 21Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuitoculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”. 22Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverantIudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. 23Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
24Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Dagloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”. 25Respondit ergo ille:“ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”. 26Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”. 27Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire?Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”. 28Et maledixerunt ei etdixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. 29Nosscimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”. 30Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitisunde sit, et aperuit meos oculos! 31Scimus quia peccatores Deus non audit; sed,si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32A saeculo nonest auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; 33nisi esset hic a Deo, nonpoterat facere quidquam ”. 34Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tunatus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
35Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis? ”. 36Respondit ille et dixit: “ Et quis est,Domine, ut credam in eum? ”. 37Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, quiloquitur tecum, ipse est ”. 38At ille ait: “ Credo, Domine! ”; etadoravit eum. 39Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut,qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”. 40Audierunt haec expharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus?”. 41Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc verodicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc