Ioannes - 21

123456789101112131415161718192021

1Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis;manifestavit autem sic. 2Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui diciturDidymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii exdiscipulis eius duo. 3Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei:“ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa noctenihil prendiderunt.
4Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuliquia Iesus est. 5Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis?”. Responderunt ei: “ Non ”. 6Ille autem dixit eis: “ Mittite indexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illudtrahere a multitudine piscium. 7Dicit ergo discipulus ille, quem diligebatIesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominusest, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; 8alii autemdiscipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitisducentis, trahentes rete piscium.
9Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositumet panem. 10Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc”. 11Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnispiscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. 12Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipuloruminterrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est.
13Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. 14Hoc iamtertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis meplus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei:“ Pasce agnos meos ”. 16Dicit ei iterum secundo: “ Simon Ioannis, diligisme? ”. Ait illi: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “Pasce oves meas ”. 17Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”.Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce ovesmeas. 18Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas,ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget etducet, quo non vis ”. 19Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturusesset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”.
20Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, quiet recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui traditte? ”. 21Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “ Domine, hic autemquid? ”. 22Dicit ei Iesus: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?Tu me sequere ”. 23Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus illenon moritur. Non autem dixit ei Iesus: “ Non moritur ”, sed: “ Si eum volomanere donec veniam, quid ad te? ”.
24Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; etscimus quia verum est testimonium eius. 25Sunt autem et alia multa, quae fecitIesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos,qui scribendi sunt, libros.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc