Titum - 2

123

1Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam : 2senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia : 3anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes : 4ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, 5prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. 6Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. 7In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, 8verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, 10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. 11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, 13exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi : 14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. 15Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc