Matthæum - 8

12345678910111213141516171819202122232425262728

1Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ : 2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. 3Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. 8Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. 10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum : 12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. 13Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : 15et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : 17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :
et ægrotationes nostras portavit.
18Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris. 20Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus : 24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat. 25Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus. 26Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 27Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? 30Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis. 33Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. 34Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc