Jeremiæ - 30

12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152

1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : 2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. 3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam : 5Quoniam hæc dicit Dominus :
Vocem terroris audivimus :
formido, et non est pax.
6Interrogate, et videte si generat masculus :
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?
7Væ ! quia magna dies illa,
nec est similis ejus :
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.
8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni :
9sed servient Domino Deo suo,
et David regi suo,
quem suscitabo eis.
10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,
neque paveas, Israël :
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,
et semen tuum de terra captivitatis eorum :
et revertetur Jacob, et quiescet,
et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te :
te autem non faciam in consummationem :
sed castigabo te in judicio,
ut non videaris tibi innoxius.
12Quia hæc dicit Dominus :
Insanabilis fractura tua ;
pessima plaga tua :
13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :
curationum utilitas non est tibi.
14Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent :
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15Quid clamas super contritione tua ?
insanabilis est dolor tuus :
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.
16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur :
et qui te vastant vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17Obducam enim cicatricem tibi,
et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia ejectam vocaverunt te, Sion :
hæc est, quæ non habebat requirentem.
18Hæc dicit Dominus :
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor :
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur :
19et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur :
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur :
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :
in capite impiorum conquiescet.
24Non avertet iram indignationis Dominus,
donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :
in novissimo dierum intelligetis ea.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc