Zachariæ - 5

1234567891011121314

1Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. 2Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans;longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”. 3Et dixitad me: “Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quiaomnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illudexpurgatur. 4Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis etad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius,et consumet eam et ligna eius et lapides eius”.
5Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva,quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. 6Et dixi: “Quidnamest?”. Et ait: “Haec est epha egrediens”. Et dixit: “Hoc est peccatumeorum in universa terra”. 7Et ecce operculum plumbi elevatum est, et eccemulier una sedens in medio ephae. 8Et dixit: “Haec est impietas”. Etproiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius.
9Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus inalis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terramet caelum. 10Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferuntepham?”. 11Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et,postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc