Titum - 3

123

1Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, adomne opus bonum paratos esse, 2neminem blasphemare, non litigiosos esse,modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientesconcupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles,odientes invicem. 4Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostriDei, 5non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suammisericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationisSpiritus Sancti, 6quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatoremnostrum, 7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitaeaeternae.
8Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibuspraeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; 9stultasautem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita,sunt enim inutiles et vanae. 10Haereticum hominem post unam et secundamcorreptionem devita, 11sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, etdelinquit, proprio iudicio condemnatus.
12Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibienim statui hiemare. 13Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, utnihil illis desit. 14Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad ususnecessarios, ut non sint infructuosi.
15Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide.
Gratia cum omnibus vobis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc