I Timotheum - 3

123456

1Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat. 2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, 3non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum, 4suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate 5— si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C, 6non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. 7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, 9habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. 11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; 13qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
14Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; 15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
praedicatus est in gentibus,
creditus est in mumdo,
assumptus est in gloria.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc