1Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; 2immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam. 3Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis: 4“ Si quis est parvulus, veniat ad me ”. Et vecordi locuta est: 5“ Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis; 6relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae ”. 7Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. 8Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. 9Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam. 10Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. 11Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. 12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. 13Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens; 14sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, 15ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo: 16“ Qui est parvulus, declinet ad me ”. Et vecordi locuta est: 17“ Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ”. 18Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc