Ezechielis - 9

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

1Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “ Appro pinquaveruntvisitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ”. 2Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem,et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorumvestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt etsteterunt iuxta altare aereum. 3Et gloria Dei Israel elevata est de cherub,super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis etatramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. 4Et dixit Dominus ad eum: “Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontesvirorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt inmedio eius ”. 5Et illis dixit, audiente me: “ Transite per civitatemsequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: 6senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque adinternecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et asanctuario meo incipite ”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant antefaciem domus. 7Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atriainterfectis. Egredimini ”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant incivitate.
8Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu,Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuumsuper Ierusalem? ”. 9Et dixit ad me: “ Iniquitas domus Israel et Iudaemagna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta estiniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; 10igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caputeorum reddam ”. 11Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebatatramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “ Feci, sicutpraecepisti mihi ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc