Proverbia - 1

12345678910111213141516171819202122232425262728293031


1Parabolae Salomonis filii David regis Israel
2ad sciendam sapientiam et disciplinam,ad intellegenda verba prudentiae;
3ad suscipiendam eruditionem doctrinae,iustitiam et iudicium et aequitatem,
4ut detur parvulis astutia,adulescenti scientia et recogitatio.
5Audiat sapiens et addet doctrinam,et intellegens dispositiones possidebit:
6animadvertet parabolam et allegoriam,verba sapientium et aenigmata eorum.
7Timor Domini principium scientiae.Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8Audi, fili mi, disciplinam patris tuiet ne reicias legem matris tuae,
9quia diadema gratiae sunt capiti tuo,et torques collo tuo.
10Fili mi, si te lactaverint peccatores,ne acquiescas eis.
11Si dixerint: “ Veni nobiscum, insidiemur sanguini,abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12deglutiamus eos sicut infernus viventeset integros quasi descendentes in lacum:
13omnem pretiosam substantiam reperiemus,implebimus domos nostras spoliis;
14sortem mitte nobiscum,marsupium unum sit omnium nostrum ”;
15fili mi, ne ambules cum eis,prohibe pedem tuum a semitis eorum.
16Pedes enim illorum ad malum curruntet festinant, ut effundant sanguinem.
17Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.
18Ipsique contra sanguinem suum insidianturet moliuntur fraudes contra animas suas.
19Sic semitae omnis ad rapinam intenti:animam ipsius possidentis rapiunt.
20Sapientia foris praedicat,in plateis dat vocem suam,
21in capite viarum frequentium clamitat,in foribus portarum urbis profert verba sua:
22“ Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,et derisores sibi derisionem cupient,et imprudentes odibunt scientiam?
23Convertimini ad correptionem meam;en proferam vobis spiritum meumet ostendam vobis verba mea.
24Quia vocavi, et renuistis,extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;
25despexistis omne consilium meumet increpationes meas neglexistis.
26Ego quoque in interitu vestro rideboet subsannabo, cum terror vobis advenerit,
27cum irruerit ut procella terror,et interitus quasi tempestas ingruerit,quando venerit super vos tribulatio et angustia ”.
28Tunc invocabunt me, et non exaudiam,instanter quaerent me et non invenient me,
29eo quod exosam habuerint disciplinamet timorem Domini non elegerint
30nec acquieverint consilio meoet despexerint universam correptionem meam.
31Comedent igitur fructus viae suaesuisque consiliis saturabuntur.
32Aversio parvulorum interficiet eos,et securitas stultorum perdet illos.
33Qui autem me audierit, absque terrore requiescetet tranquillus erit timore malorum sublato.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc