Nahum - 1

123


1Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei.
2Deus aemulator et ulciscens Dominus,ulciscens Dominus et habens furorem,ulciscens Dominus in hostes suoset servans iram inimicis suis.
3Dominus patiens et magnus fortitudine,nullumque impunitum derelinquet Dominus.In tempestate et turbine via eius,et nubes pulvis pedum eius.
4Increpans mare et exsiccans illudet omnia flumina ad desertum deducens.Elanguit Basan et Carmelus,et flos Libani elanguit.
5Montes commoti sunt ab eo,et colles conturbati;et contremuit terra a facie eiuset orbis et omnes habitantes in eo.
6Ante faciem indignationis eius quis stabit,et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis,et petrae dissolutae sunt ab eo.
7Bonus Dominus,refugium in die tribulationiset sciens sperantes in se
8et in diluvio transeunte;consummationem faciet adversariorum suorum,et inimicos eius persequentur tenebrae.
9Quid cogitatis contra Dominum?Consummationem ipse faciet;non consurget duplex tribulatio.
10Sicut spinae condensae se invicem complectenteset sicut potatores inebriaticonsumentur quasi stipula omnino arida.
11Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam,mente pertractans praevaricationem.
12Haec dicit Dominus:“ Et si incolumes fuerint et numerosi,sic quoque attondentur et pertransibunt;afflixi te et non affligam te ultra.
13Et nunc conteram virgam eius de dorso tuoet vincula tua disrumpam ”.
14Et praecipiet super te Dominus:“ Non seminabitur ex nomine tuo amplius.De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile;ponam sepulcrum tuum,quia inhonoratus es ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc