1Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel indiebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobusannis ante terraemotum. 2Et dixit: “ Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ”. 3Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad, 4mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad; 5conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ”, dicit Dominus. 6Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom, 7mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius; 8disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ”, dicit Dominus Deus. 9Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum, 10mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius ”. 11Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem, 12mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae ”. 13Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum, 14succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae; 15et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul ”, dicit Dominus. GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc