1In finem. Intellectus David,
2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.
7Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc