1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3in filiis hominum, in quibus non est salus.
4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
7Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc