1Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
2facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
3Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
6montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
8qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
10super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
11Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
12Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
14Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
15Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
16Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
18Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
19Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
20Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
21Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
24Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
25Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
26sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc