1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
2et locutus est :
3Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
4Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
6Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
7Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
9Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
11Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ?
12Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?
13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
14cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ;
15aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ;
16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
18Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
19Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
20Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;
22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ?
23viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ?
24Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
25quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
26Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc