Ezechielis - 35

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748


1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
3Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ :
6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
8Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.
10Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :
11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.
14Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam :
15sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis : et scient quia ego Dominus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc