1Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.
4Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor.
5De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
6Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
7misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
8Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem :
9subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
10Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. 11Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
14Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris :
17super furem enim est confusio et p?nitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18Justifica pusillum et magnum similiter.GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc