Zachariæ - 2

1234567891011121314


1Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;
2et dixi adangelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haecsunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”.
3Et ostenditmihi Dominus quattuor fabros;
4et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Quirespondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulosviros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, utdeiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, utdispergerent eam”.
5Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculusmensorum.
6Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalemet videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
7Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus aliusegrediebatur in occursum eius;
8et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerumistum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum etiumentorum in medio eius.
9Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuituet in gloria ero in medio eius.
10Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuorventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
11Heu, Sion, fuge, quae habitas apudfiliam Babylonis!
12Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit mead gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
13Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; etcognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
14Iubila et laetare, filia Sion,quia ecce ego venioet habitabo in medio tui,ait Dominus.
15Et applicabuntur gentes multaead Dominum in die illaet erunt ei in populum.Et habitabo in medio tui,et scies quia Dominus exercituummisit me ad te.
16Et possidebit Dominus Iudampartem suam super terram sanctamet eliget adhuc Ierusalem.
17Sileat omnis caro a facie Domini,quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc