Zachariæ - 11

1234567891011121314


1Aperi, Libane, portas tuas,et comedat ignis cedros tuas.
2Ulula, abies, quia cecidit cedrus,quoniam magnifici vastati sunt;ululate, quercus Basan,quoniam corruit saltus impervius.
3Vox ululatus pastorum,quia vastata est magnificentia eorum;vox rugitus leonum,quoniam vastata est superbia Iordanis.
4Haec dicit Dominus Deus meus: “ Pasce pecora occisionis.
5Quae, qui emunt,occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: “Benedictus Dominus! Divesfactus sum”. Et pastores eorum non miserentur eorum.
6Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce egotradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; etconcident terram, et non eruam de manu eorum ”.
7Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duasvirgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.
8Etsuccidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem etanimam eorum taeduit mei.
9Et dixi: “ Non pascam vos. Quae moritura est,moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaequecarnem proximae suae ”.
10Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, etabscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
11Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, quiobservabant me, quia verbum Domini est.
12Et dixi ad eos: “ Si bonum est inoculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite ”. Et appenderuntmercedem meam triginta siclos argenteos.
13Et dixit Dominus ad me: “ Proiceillud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ”.Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum.
14Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolveremgermanitatem inter Iudam et Israel.
15Et dixit Dominus ad me:“ Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti;
16quia ecce ego suscitabo pastorem in terra,qui perituram ovem non visitabit,dispersam non quaeretet contritam non sanabitet stantem non sustinebitet carnes pinguium comedetet ungulas earum confringet.
17Vae stulto meo pastoriderelinquenti gregem!Gladius super brachium eiuset super oculum dextrum eius;brachium eius ariditate siccetur,et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc