Sophonias - 2

123


1Convenite, congregamini,gens non amabilis,
2priusquam dispergaminiquasi pulvis transeuntes,antequam veniat super vosira furoris Domini,antequam veniat super vosdies furoris Domini.
3Quaerite Dominum,omnes mansueti terrae,qui iudicium eius estis operati;quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem,si quomodo abscondaminiin die furoris Domini.
4Quia Gaza deserta erit,et Ascalon desolata,Azotum in meridie eicient,et Accaron eradicabitur.
5Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium!Verbum Domini super vos,Chanaan, terra Philisthinorum:“ Disperdam te,ita ut non sit inhabitator ”.
6Et erit funiculus marisrequies pastorum et caulae pecorum.
7Et erit funiculus marisreliquiis domus Iudae:ibi pascentur,in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent,quia visitabit eos Dominus Deus eorumet convertet sortem eorum.
8“ Audivi opprobrium Moabet blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meoet magnificati sunt super terminos eorum.
9Propterea vivo ego,dicit Dominus exercituum, Deus Israel,quia Moab ut Sodoma erit,et filii Ammon quasi Gomorra,possessio spinarum et acervi saliset desertum usque in aeternum;reliquiae populi mei diripient eos,et residui gentis meae possidebunt illos ”.
10Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati suntsuper populum Domini exercituum.
11Horribilis Dominus super eos,quia attenuabit omnes deos terrae;et adorabunt eum, singuli de loco suo,omnes insulae gentium.
12“ Sed et vos, Aethiopes,interfecti gladio meo eritis ”.
13Et extendet manum suam super aquilonemet perdet Assyriam;et ponet Nineven in solitudinemet in aridam, quasi desertum.
14Et accubabunt in medio eius greges,omne genus animalium.Et onocrotalus et ululain capitellis eius morabuntur;vox cantat in fenestra,corvus in limine,quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
15Haec est civitas exsultans,habitans in confidentia,quae dicebat in corde suo:“ Ego sum, et extra me non est alia amplius! ”.Quomodo facta est in desertum,cubile bestiae?Omnis, qui transit per eam,sibilabit et movebit manum suam.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc