Sapientia - 6

12345678910111213141516171819


1Audite ergo, reges, et intellegite;discite, iudices finium terrae.
2Praebete aures, vos, qui continetis multitudineset placetis vobis in turbis nationum.
3Quoniam data est a Domino potestas vobiset dominatio ab Altissimo,qui interrogabit opera vestraet cogitationes scrutabitur,
4quoniam, cum essetis ministri regni illius,non recte iudicastisnec custodistis legemneque secundum voluntatem Dei ambulastis.
5Horrende et cito instabit vobis,quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet;
6exiguo enim conceditur misericordia,potentes autem potenter tormento interrogabuntur.
7Non enim subtrahet personam cuiusquam Deusnec verebitur magnitudinem cuiusquam,quoniam pusillum et magnum ipse fecit,et aequaliter cura est illi de omnibus;
8potentibus autem durum instat scrutinium.
9Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei,ut discatis sapientiam et non excidatis.
10Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur;et, qui didicerint ista, invenient defensionem.
11Concupiscite ergo sermones meos,diligite illos et habebitis disciplinam.
12Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia;et facile videtur ab his, qui diligunt eam,et invenitur ab his, qui quaerunt illam.
13Praeoccupat, qui eam concupiscunt,ut prior se ostendat illis.
14Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit,assidentem enim illam foribus suis inveniet.
15Cogitare ergo de illa sensus est consummatio;et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
16Quoniam dignos se ipsa circuit quaerenset in viis ostendit se illis hilariteret in omni providentia occurrit illis.
17Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia,cura vero disciplinae dilectio est,
18et dilectio custodia legum illius est,custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est,
19incorruptio autem facit esse proximum Deo;
20concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum.
21Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
22Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referamet non abscondam a vobis sacramenta Dei,sed ab initio nativitatis investigaboet ponam in lucem scientiam illiuset non praeteribo veritatem.
23Neque cum invidia tabescente iter habebo,quoniam ista non erit particeps sapientiae.
24Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,et rex sapiens stabilimentum populi est.
25Ergo accipite disciplinam per sermones meos,et proderit vobis.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc