Sapientia - 5

12345678910111213141516171819


1Tunc stabit iustus in magna constantiaadversus eos, qui angustiaverunt illumet qui spreverunt labores eius.
2Videntes turbabuntur timore horribiliet mirabuntur in subitatione insperatae salutis
3dicentes intra se, paenitentiam agenteset prae angustia spiritus gementes:
4“ Hic erat, quem habuimus aliquando in derisumet in similitudinem improperii.Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniamet finem illius sine honore.
5Quomodo computatus est inter filios Dei,et inter sanctos sors illius est?
6Ergo erravimus a via veritatis,et iustitiae lumen non luxit nobis,et sol non est ortus nobis;
7implicati sumus tribulis iniquitatis et perditioniset ambulavimus per deserta inaccessa,viam autem Domini ignoravimus.
8Quid nobis profuit superbia?Aut divitiae cum iactantia quid contulerunt nobis?
9Transierunt omnia illa tamquam umbraet tamquam nuntius percurrens
10et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam,cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenireneque semitam carinae illius in fluctibus;
11aut tamquam avis, quae transvolat in aere,nullum invenitur argumentum itineris,sed alarum sonitu ventus levis verberatuset scissus per vim stridoriscommotis alis permeatur,et post hoc nullum signum invenitur itineris;
12aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum:divisus aer continuo in se resolvitur,ut ignoretur transitus illius.
13Sic et nos, nati, continuo desivimus esseet virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere;in malignitate autem nostra consumpti sumus ”.
14Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur,et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur,et tamquam fumus, qui a vento diffusus est,et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit.
15Iusti autem in perpetuum vivunt,et in Domino est merces eorum,et cogitatio illorum apud Altissimum.
16Ideo accipient coronam decoriset diadema speciei de manu Domini,quoniam dextera sua teget eoset brachio suo defendet illos.
17Accipiet pro armatura zelum suumet armabit creaturam ad ultionem inimicorum,
18induet pro thorace iustitiamet accipiet pro galea iudicium non fictum;
19sumet pro scuto inexpugnabili sanctitatem.
20Acuet autem duram iram in lanceamet pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
21Ibunt recta emissiones fulgurumet tamquam a bene curvato arcu nubium ad signum insilient,
22et ab ira saxa iaculanteira plenae mittentur grandines;excandescet in illos aqua maris,et flumina concurrent duriter.
23Contra illos stabit spiritus virtutiset tamquam turbo dissipabit illos.Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas,et malignitas evertet sedes potentium.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc