Psalmi - 99

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150


1Dominus regnavit! Commoveantur populisedet super cherubim, moveatur terra.
2Dominus in Sion magnuset excelsus super omnes populos.
3Confiteantur nomini tuo magno et terribili,quoniam sanctum est.
4Rex potens iudicium diligit:tu statuisti, quae recta sunt,iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
5Exaltate Dominum Deum nostrumet adorate ad scabellum pedum eius,quoniam sanctus est.
6Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,
7in columna nubis loquebatur ad eos.Custodiebant testimonia eiuset praeceptum, quod dedit illis.
8Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;Deus, tu propitius fuisti eis,ulciscens autem adinventiones eorum.
9Exaltate Dominum Deum nostrumet adorate ad montem sanctum eius,quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc