Psalmi - 78

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150


1 Maskil. Asaph.Attendite, popule meus, doctrinam meam;inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2Aperiam in parabolis os meum,eloquar arcana aetatis antiquae.
3Quanta audivimus et cognovimus ea,et patres nostri narraverunt nobis,
4non occultabimus a filiis eorum,generationi alteri narranteslaudes Domini et virtutes eiuset mirabilia eius, quae fecit.
5Constituit testimonium in Iacobet legem posuit in Israel;quanta mandaverat patribus nostrisnota facere ea filiis suis,
6ut cognoscat generatio altera,filii, qui nascentur.Exsurgent et narrabunt filiis suis,
7ut ponant in Deo spem suamet non obliviscantur operum Deiet mandata eius custodiant.
8Ne fiant sicut patres eorum,generatio rebellis et exasperans;generatio, quae non firmavit cor suum,et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
9Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum,conversi sunt in die belli.
10Non custodierunt testamentum Deiet in lege eius renuerunt ambulare.
11Et obliti sunt factorum eiuset mirabilium eius, quae ostendit eis.
12Coram patribus eorum fecit mirabiliain terra Aegypti, in campo Taneos.
13Scidit mare et perduxit eoset statuit aquas quasi in utre.
14Et deduxit eos in nube per diemet per totam noctem in illuminatione ignis.
15Scidit petram in eremoet adaquavit eos velut abyssus multa.
16Et eduxit rivulos de petraet deduxit tamquam flumina aquas.
17Et apposuerunt adhuc peccare ei,in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18Et tentaverunt Deum in cordibus suis,petentes escas animabus suis;
19et contra Deum locuti sunt,dixerunt: “ Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ”.
20Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae,et torrentes inundaverunt.“ Numquid et panem poterit dareaut parare carnes populo suo? ”.
21Ideo audivit Dominus et exarsit,et ignis accensus est in Iacob,et ira ascendit in Israel.
22Quia non crediderunt in Deonec speraverunt in salutari eius.
23Verumtamen mandavit nubibus desuperet ianuas caeli aperuit;
24et pluit illis manna ad manducandumet panem caeli dedit eis:
25panem angelorum manducavit homo;cibaria misit eis ad abundantiam.
26Excitavit austrum in caeloet induxit in virtute sua africum;
27et pluit super eos sicut pulverem carneset sicut arenam maris volatilia pennata:
28et ceciderunt in medio castrorum eorum,circa tabernacula eorum.
29Et manducaverunt et saturati sunt nimis,et desiderium eorum attulit eis.
30Nondum recesserant a desiderio suo,adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
31et ira Dei ascendit super eoset occidit pingues eorumet electos Israel prostravit.
32In omnibus his peccaverunt adhucet non crediderunt in mirabilibus eius;
33et consumpsit in halitu dies eorumet annos eorum cum festinatione.
34Cum occideret eos, quaerebant eumet conversi veniebant diluculo ad eum;
35et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum,et Deus Excelsus redemptor eorum est.
36Et suaserunt ei in ore suoet lingua sua mentiti sunt ei;
37cor autem eorum non erat rectum cum eo,nec fideles erant in testamento eius.
38Ipse autem est misericorset propitiatur iniquitati et non disperdit.Saepe avertit iram suamet non accendit omnem furorem suum.
39Et recordatus est quia caro sunt,spiritus vadens et non rediens.
40Quoties exacerbaverunt eum in deserto,in iram concitaverunt eum in inaquoso!
41Et reversi sunt et tentaverunt Deumet Sanctum Israel exacerbaverunt.
42Non sunt recordati manus eius,diei, qua redemit eos de manu tribulantis.
43Cum posuit in Aegypto signa suaet prodigia sua in campo Taneos.
44Convertit in sanguinem flumina eorumet rivulos eorum, ne biberent.
45Misit in eos coenomyiam et comedit eos,ranam et perdidit eos.
46Dedit brucho fructus eorum,labores eorum locustae.
47Occidit in grandine vineas eorum,moros eorum in pruina.
48Tradidit grandini iumenta eorumet greges eorum flammae ignis.
49Misit in eos ardorem irae suae,indignationem et comminationem et angustiam,immissionem angelorum malorum.
50Complanavit semitam irae suae;non pepercit a morte animabus eorumet vitam eorum in peste conclusit.
51Percussit omne primogenitum in terra Aegypti,primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
52Abstulit sicut oves populum suumet perduxit eos tamquam gregem in deserto.
53Deduxit eos in spe, et non timuerunt,et inimicos eorum operuit mare.
54Et induxit eos in fines sanctificationis suae,in montem, quem acquisivit dextera eius.
55Et eiecit a facie eorum genteset divisit eis terram in funiculo hereditatiset habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
56Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsumet testimonia eius non custodierunt.
57Recesserunt et praevaricati sunt,quemadmodum patres eorum;conversi sunt retro ut arcus pravus.
58In iram concitaverunt eum in collibus suiset in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
59Audivit Deus et exarsitet sprevit valde Israel.
60Et reppulit habitaculum Silo,tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.
61Et tradidit in captivitatem virtutem suamet pulchritudinem suam in manus inimici.
62Et conclusit in gladio populum suumet in hereditatem suam exarsit.
63Iuvenes eorum comedit ignis,et virgines eorum non sunt desponsatae.
64Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,et viduae eorum non plorabantur.
65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus,tamquam potens crapulatus a vino.
66Et percussit inimicos suos in posteriora,opprobrium sempiternum dedit illis.
67Et reppulit tabernaculum Iosephet tribum Ephraim non elegit,
68sed elegit tribum Iudae,montem Sion, quem dilexit.
69Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum,sicut terram, quam fundavit in saecula.
70Et elegit David servum suumet sustulit eum de gregibus ovium,
71de post fetantes accepit eum:pascere Iacob populum suumet Israel hereditatem suam.
72Et pavit eos in innocentia cordis suiet in prudentia manuum suarum deduxit eos.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc