1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ".Canticum.
2Deus est nobis refugium et virtus,adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
3Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,et transferentur montes in cor maris.
4Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.
5Fluminis rivi laetificant civitatem Dei,sancta tabernacula Altissimi.
6Deus in medio eius, non commovebitur;adiuvabit eam Deus mane diluculo.
7Fremuerunt gentes, commota sunt regna;dedit vocem suam, liquefacta est terra.
8Dominus virtutum nobiscum,refugium nobis Deus Iacob.
9Venite et videte opera Domini,quae posuit prodigia super terram.Auferet bella usque ad finem terrae,
10arcum conteret et confringet armaet scuta comburet igne.
11Vacate et videte quoniam ego sum Deus:exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
12Dominus virtutum nobiscum,refugium nobis Deus Iacob.
GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc