Psalmi - 44

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150


1 Magistro chori. Filiorum Core. Maskil.
2Deus, auribus nostris audivimus;patres nostri annuntiaverunt nobisopus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
3Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos,afflixisti populos et dilatasti eos.
4Nec enim in gladio suo possederunt terram,et brachium eorum non salvavit eos;sed dextera tua et brachium tuumet illuminatio vultus tui,quoniam complacuisti in eis.
5Tu es rex meus et Deus meus,qui mandas salutes Iacob.
6In te inimicos nostros proiecimus,et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. -
7Non enim in arcu meo sperabo,et gladius meus non salvabit me.
8Tu autem salvasti nos de affligentibus noset odientes nos confudisti.
9In Deo gloriabimur tota dieet in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10Nunc autem reppulisti et confudisti noset non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
11Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris;et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
12Dedisti nos tamquam oves ad vescendumet in gentibus dispersisti nos.
13Vendidisti populum tuum sine lucronec ditior factus es in commutatione eorum.
14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris,subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
15Posuisti nos similitudinem in gentibus,commotionem capitis in populis.
16Tota die verecundia mea contra me est,et confusio faciei meae cooperuit me
17a voce exprobrantis et obloquentis,a facie inimici et ultoris.
18Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus teet inique non egimus in testamentum tuum.
19Et non recessit retro cor nostrum,nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
20sed humiliasti nos in loco vulpiumet operuisti nos umbra mortis.
21Si obliti fuerimus nomen Dei nostriet si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
22nonne Deus requiret ista?Ipse enim novit abscondita cordis.
23Quoniam propter te mortificamur tota die,aestimati sumus sicut oves occisionis.
24Evigila, quare obdormis, Domine?Exsurge et ne repellas in finem.
25Quare faciem tuam avertis,oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
26Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra,conglutinatus est in terra venter noster.Exsurge, Domine, adiuva noset redime nos propter misericordiam tuam.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc