Psalmi - 19

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150


1 Magistro chori. Psalmus. David.
2Caeli enarrant gloriam Dei,et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
3Dies diei eructat verbum,et nox nocti indicat scientiam.
4Non sunt loquelae neque sermones,quorum non intellegantur voces:
5in omnem terram exivit sonus eorum,et in fines orbis terrae verba eorum.
6Soli posuit tabernaculum in eis,et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,exsultavit ut gigas ad currendam viam.
7A finibus caelorum egressio eius,et occursus eius usque ad fines eorum,nec est quod se abscondat a calore eius.
8Lex Domini immaculata, reficiens animam,testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
9Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi;iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,et dulciora super mel et favum stillantem.
12Etenim servus tuus eruditur in eis;in custodiendis illis retributio multa.
13Errores quis intellegit?Ab occultis munda me
14et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei,Tunc immaculatus eroet emundabor a delicto maximo.
15Sint ut complaceant eloquia oris mei,et meditatio cordis mei in conspectu tuo.Domine, adiutor meus et redemptor meus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc