Psalmi - 18

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150


1 Magistro chori. David, servi Domini,qui locutus est ad Dominum verba huius cantici,quando Dominus eum liberaverate potestate omnium inimicorum suorum
2et e manu Saul. Dixit igitur:Diligam te, Domine, fortitudo mea.
3Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus;Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum;protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.
4Laudabilem invocabo Dominum,et ab inimicis meis salvus ero.
5Circumdederunt me fluctus mortis,et torrentes Belial conturbaverunt me;
6funes inferni circumdederunt me,praeoccupaverunt me laquei mortis.
7In tribulatione mea invocavi Dominumet ad Deum meum clamavi;exaudivit de templo suo vocem meam,et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
8Commota est et contremuit terra;fundamenta montium concussa suntet commota sunt, quoniam iratus est.
9Ascendit fumus de naribus eius,et ignis de ore eius devorans;carbones succensi processerunt ab eo.
10Inclinavit caelos et descendit,et caligo sub pedibus eius.
11Et ascendit super cherub et volavit,ferebatur super pennas ventorum.
12Et posuit tenebras latibulum suum,in circuitu eius tabernaculum eius,tenebrosa aqua, nubes aeris.
13Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt,grando et carbones ignis.
14Et intonuit de caelo Dominus,et Altissimus dedit vocem suam:grando et carbones ignis.
15Et misit sagittas suas et dissipavit eos,fulgura iecit et conturbavit eos.
16Et apparuerunt fontes aquarum,et revelata sunt fundamenta orbis terrarumab increpatione tua, Domine,ab inspiratione spiritus irae tuae.
17Misit de summo et accepit meet assumpsit me de aquis multis;
18eripuit me de inimicis meis fortissimiset ab his, qui oderunt me,quoniam confortati sunt super me.
19Oppugnaverunt me in die afflictionis meae,et factus est Dominus fulcimentum meum;
20et eduxit me in latitudinem,salvum me fecit, quoniam voluit me.
21Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meamet secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,
22quia custodivi vias Domininec impie recessi a Deo meo.
23Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo,et iustitias eius non reppuli a me;
24et fui immaculatus cum eoet observavi me ab iniquitate.
25Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meamet secundum puritatem manuum mearumin conspectu oculorum eius.
26Cum sancto sanctus eriset cum viro innocente innocens eris
27et cum electo electus eriset cum perverso callidus eris.
28Quoniam tu populum humilem salvum facieset oculos superborum humiliabis.
29Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine;Deus meus illuminat tenebras meas.
30Quoniam in te aggrediar hostium turmaset in Deo meo transiliam murum.
31Deus, impolluta via eius,eloquia Domini igne examinata;protector est omnium sperantium in se.
32Quoniam quis Deus praeter Dominum?Aut quae munitio praeter Deum nostrum?
33Deus, qui praecinxit me virtuteet posuit immaculatam viam meam;
34qui perfecit pedes meos tamquam cervorumet super excelsa statuit me;
35qui docet manus meas ad proelium,et tendunt arcum aereum brachia mea.
36Et dedisti mihi scutum salutis tuae,et dextera tua suscepit me,et exauditio tua magnificavit me.
37Dilatasti gressus meos subtus me,et non sunt infirmata vestigia mea.
38Persequebar inimicos meos et comprehendebam illoset non convertebar, donec deficerent.
39Confringebam illos, nec poterant stare,cadebant subtus pedes meos.
40Et praecinxisti me virtute ad bellumet supplantasti insurgentes in me subtus me.
41Et inimicos meos dedisti mihi dorsumet odientes me disperdidisti.
42Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret,ad Dominum, nec exaudivit eos.
43Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti,ut lutum platearum contrivi eos.
44Eripuisti me de contradictionibus populi,constituisti me in caput gentium.Populus, quem non cognovi, servivit mihi,
45in auditu auris oboedivit mihi.Filii alieni blanditi sunt mihi,
46filii alieni inveterati sunt,contremuerunt in abditis suis.
47Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus,et exaltetur Deus salutis meae.
48Deus, qui das vindictas mihiet subdis populos sub me,liberator meus de inimicis meis iracundis;
49et ab insurgentibus in me exaltas me,a viro iniquo eripis me.
50Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,et nomini tuo psalmum dicam,
51magnificans salutes regis suiet faciens misericordiam christo suoDavid et semini eius usque in saeculum.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc